- SCIMPODIUM
- SCIMPODIUMGraece Σκιμπόδιον, simile quiddam lecto pensili fuit, quod licet nusquam appenderent, erat tamen vel lectus parvus, vel quid in formam pensilis lecti constructum: quo per urbes ac vias tam viri, quam mulieres, gestabantur. Hinc Dion Historicus, Augustum ac Tiberium in Scimpodiis quandoque vehi solitos, cuiusmodi mulieres tempore suô gestabantur: Severum item dum Britanniam obiret, scympodiô undique tectô serri consuevisse, scribit. Qualis eius fuerit figura, haud satis constat: Videtur tamen sella fuisse ita fabricata, ut lectum plumeum parvum caperet, in quo, si non penitus, saltem ex aliqua parte, qui gestabantur, iacebant et undique, ne ab aeris iniuriis laederentur, cooperiri poterant. Quod intellexit forte Iuvenalis Sat. 1. v. 158.Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehaturPensilibus plumis, atque illinc despiciet nos.Et de eodem forte interpreteris Inscr. quam ab Aldo Manutio Parmâ allatam suo operi inseruit Mercurialis, ita sonantem: D. M. L. Aemili. Victori. qui. pridie. natalem. suum. vicesimum. et. secundum. prunâ. in. pensili. positâ. urgente. Fato. sanum. ipse. necavit. se. L. Aemilius. Victor. Principalis. et. Aelia. Veneria. filio. pientissimo. et. sibi. Neque aliud significat Galenus 10. Method. quando balnea ingrediendi modum hecticis praecribens, mandavit, Α᾿ῤῥωςτοῦντα κομίζεςθαι ἐπὶ τȏυ σκιμπόδος εἰς τὸ βαλανεῖον, Aegrotantem portari in Scimpodio ad balneum Et Libanius Rhetor de vit. usa, Cum domi sum, in lecto iaceo, ubi vero in Schola in Scimpodio: Gellius quoque l. 19. c. 10. ubi scribit, se Frontonem Cornelium, pedibus graviter aegrum, in Scimpodio Graeciensi cubantem invenisse. In quae verba Iac. Oiselius IC. Scimpodion esse ait lectulum discubitorium, qui unum tantum hominem capiebat; eoque Veteres ad mensam et in morbo, usos fuisse, contendit: Cum tamen ex praedictis pateat, gestationi illud inprimis inserviisse. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 12. et l. 6 c. 11. Hesychio vocatur, εντ ελὲς κλινίδιον μονόκοιτον, vilis, lectulus, unum solum capiens; Idem cum Suida κράββατον u. e. lectum humilem, fuisse dicunt. Quod confirmarevidetur Scholiastes Aristophanis in Nub. ad istud, Κάθι???ε τοίνυν ἐπὶ τὸν ἱερὸν σκίμποδα, ubi notat Σκίμποδα ab Atticis vocari κραββάτον; et Σκιμπόδιον Veter. esse τὸ χωλὸν κραββάτιον: σκιμπάζειν enim τὸ χωλαίνειν significare, i. e. claudicare. Eustathius vero ad Hom. Χκίμπους, inquit, κλίνη ἐυτελὴς καὶ χθαμαλὴ, πελάζου???α τῇ γῇ, Scimpos, lectus est vilis et humilis, terram attingens etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.